OSCILLA

OSCILLA
OSCILLA
plur. dicebantur, icunculae e cera vel lino, quae ad humanam formam effictae, suspendebantur olim Saturno, ut is propitius esset. Vossius, ubi triplicem Animae fuisse expurgationem in Gentilium sacris docet, aere unam, alteram aquâ, tertiam igni: ventilabrum sive vannum Liberi Patris ad aera pertinere, ut et Oscilla, ait; ex Servio Aen. l. 6. In omnibus sacris tres sunt istae purgationes. Nam aut tedâ purgantur et sulpure, aut aquâ abluuntur; aut aere ventilantur, quod erat in sacris Liberi: Hoc enim est, quod dixit Georg. l. 2. v. 389.
——— ——— Tibique
Oscilia ex alta suspendunt mollia quercu.
Vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idolol. l. 2. c. 14. sub fin. Est etiam ludi genus oscillum, in quo fune altrinsecus de tigno arboreque religato, in aere quis libratus subvectabatur: ad redintegrandam memoriam initio acceptae vitae per motus cunarum, Fest. ab Ob et Cillo vel Cilleo, i. e. moveo. Etiam veretra arboribus suspensa, ad avertendam fascinationem, sic dicta ait Serv. Suspendiosis, quibus iusta fieri ius non erat, Oscillis, velut per imitationem mortis, parentatum fuisse olim, idem tradit. Cum et librationem vox denotet, ἀιώραν, et personam ac larvam: respectu duarum harum significationum, duas quoque diversas originationes habet. Cum personam, ςτομάτιον aut προσωπεῖον significat, diminutivae formae est ab os: hinc enim osculum et Oscillum; ut a vas, vasculum et vasillum. Itaque Oscillum est ςτομάτιον, Gloss. Unde Oscillorum ludicrum, quod ςτοματίων Graeci dicunt. apud Ausonium praefat. Centon. Nuptial. Edyll. 13. et Stomatium eburneum, apud Ennodium. At cum ἀιώραν ac librationem notat, aliam habet originem. Κῖνος Graece est κίνησις, Glossar. cinus; τὸ νεῦμα. Isidoro cini sunt indecentes oris tortiones, motitationesque: hinc diminutivum Cillus, a quo verbum cilleo antiquum, pro moveo vel inclino, cuius compositum Obscilleo et Oscilleo a quo Oscillum. Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 1. Nam et arietem, nemini unquam adhuc libratum, illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli prima omnium armâsse in Oscillum penduli impetus. Nempe Oscillum per translationem in ariete murali Veteres dixêre, propterea quod malô statutô, tamquam trutina, alter transversus suspendebatur: quomodo de Mundo ex axe pendente in l. de Anim. dixit Philosophus, Imtium enim omnium commentatus animum et Universitatis Oscillum de illus axr suspendens. Proprie itaque Osctlla erant pensiles quaedam gestationes, dearboribus suspensae, in quibus homines per lusum iactabantur, impositi transverso tigno, de arbore pendente alternisque se mutuo subiectantes ac deprimentes. Quod genus lusus, per Feriarum Latinarum dies, celebrare solebant, Romani, in memoriam ac imaginem vitae humanae, in qua altissima interdum in imum deiciuntur, infima vicissim in sublime evehuntur, simul quoque memoriam redintegrantes initiô acceptae vitae illis diebus pen Oscillationem motus cunarum ut dictum, per lactatam potionem quâ tum utebantur, lactis alimentum significabant. Nam lac Latinis feriis consuevissse adhiberi, etiam in sacrificiis, Ciero docet. Vide Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. ex Turnebi advers. l. 1. c. 20. Quem Romanorum, veterum etiam Atheniensium in feriis morem imitantes hodie Turcae, durante suô Paschate, quod Bairam vocant, eundem ludum exercere leguntur. Vide Petrum de Valle Itinerar. Tom. I. Sed et rulcra subalaria vox Oscilli significare videtur, in Vita S. Hugonis Abbatis S. Martini Eduensis num. 22. apud Car. du Fresne Glossar. quem vide, ut et Gerh. Io. Vossium in hac vere: supra quoque voce Convivia, ubi de mense Maio, et infra voce Sigillaria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Oscilla — Oscillum in Athens. For the genus of marine molluscs, see Oscilla (gastropod). Oscilla, a word applied in Latin usage to small figures, most commonly masks or faces, which were hung up as offerings to various deities, ei …   Wikipedia

  • Oscilla (gastropod) — Oscilla Oscilla tricordata Scientific classification Kingdom: Animalia …   Wikipedia

  • Oscilla (genus) — Taxobox name = Oscilla image width = 240px image caption = regnum = Animalia phylum = Mollusca classis = Gastropoda ordo = Heterostropha superfamilia = Pyramidelloidea familia = Pyramidellidae subfamilia = Chrysallidinae genus = Oscilla genus… …   Wikipedia

  • cilla — oscilla vacilla …   Dictionnaire des rimes

  • Oscillum — de Atenas. Oscillum, en plural oscilla, es una palabra latina que se aplica a pequeñas figuras, sobre todo máscaras, que se colgaban como ofrenda a varias divinidades, en conexión con festivales y otras ceremonias. Se la considera un …   Wikipedia Español

  • oscillare — o·scil·là·re v.intr. (avere) AD 1. muoversi con movimento periodico e regolare fra due posizioni estreme in seguito a una sollecitazione; dondolare: il pendolo oscilla, l oscillare di una leva, dell altalena; la vela oscilla sull acqua 2a. di… …   Dizionario italiano

  • Herculaneum — Herculanum Pour la commune italienne, voir Ercolano Zones archéologiques de Pompéi, Herculanum et Torre Annunziata 1 Patrimoine mondial Mosaïque de Neptune et Amphitrite …   Wikipédia en Français

  • Herculanum —  Pour la commune italienne, voir Ercolano Zones archéologiques de Pompéi, Herculanum et Torre Annunziata * …   Wikipédia en Français

  • bipolaire — [ bipɔlɛr ] adj. • 1842; de bi et polaire 1 ♦ Phys. Qui a deux pôles. Aimant bipolaire. Électron. Transistor bipolaire : transistor à jonction (par oppos. à transistor à effet de champ) . Math. Coordonnées bipolaires d un point du plan : couple… …   Encyclopédie Universelle

  • fluctuation — [ flyktɥasjɔ̃ ] n. f. • XIIe; lat. fluctuatio, de fluctuare « flotter » 1 ♦ Rare Mouvement alternatif comparable à l agitation des flots. ⇒ balancement, oscillation. 2 ♦ Fig. (surtout au plur.) Variations successives en sens contraire. ⇒… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”